- INANIMA
- INANIMAetiam Gentilibus adorata. Stat. Theb. l. 6. v. 663.—— Concessit cetera pubesSponte et adorato rediit ingloria disco:Ut re sacrâ viz. cui ori manu admotâ cultum exhibuêre. Vide Ian. Gruter. ad Panegyr. IV. c. 11. p. 587. Casp. Barth. ad Arnob. et Appul. nec non Animadv. ad Stat. d. l. At, si noxam dedissent, et in illa animadversum est. Draco eerte legem Atheniensibus scripsit, quâ sanxit τὰἄψυχα, inanimata, quorum casu caedes perpetrata esiet, finibus eici, τὰ ἄψυχα ἐάν τινα ἐμπεσόντα ἀπικτείνῃ, ὑπτρορίζειν, apud Aeschinem in Ctesiph. sive lapis, sive lignum, sive ferrum fuerit, quo id factum. Memoratque de Thasiis Paus. καταποντῆσαι τὴν εἰκόνα, in navi submer sisse statuam, cuius ruinâ Theagenes oppreslus erat: quod etiam apud Suid. legas, Mutato tantum nomine Theagenis in Niconem. Atque hae caedes Athenis iudicabantur in Foro τῷ ἐπὶ Πρυτανείῳ, praeeratque iudicio Rex, assidentibus τοῖς φυλοβασιλεῦσι, tribuum Regibus, uti discimus ex Paus. Attic. Demosthene in Aristocr. Polluce l. 8. c. 10. etc. Plura hanc in rem vide apud Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 7. tit 1. de Sicariis, ut et supra, ubi de Atheniensium Dicasteriis, item in voce Deodanda.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.